Song of Solomon 4

Cum sponsa de gentibus conversa jam tantae sit perfectionis, ut Judaeis versa vice praedicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur. actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra praedicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter aeterna retributio, quae videri non potest. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. sunt spontanei pauperes. summi praelati. vero genarum, alii inferiores praelati. sermocinatores. Si in acumen spiritualium sensuum accipitur, in potest notari pluralitas cogitationum, quae omnes ad unum finem coelestis boni tendunt. Unde capreis aequantur, quae animalia munda sunt, et ardua rupium quaerunt gratia pastus. Unam de naturis capreae ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem praedicat qua auditores magis indigere perspicit. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui etc. Luc. 12. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiae populi, qui numerositatem praestant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate praevalent. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quae possident. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminae charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonae operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Sap. 4.. Praedicatores dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis praedicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium praedicare non cessat: vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit. Dentes qui terunt: labia quae trita aperiunt. Dum, quae dicunt faciunt suas praedicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. In colore exterius voluntas martyrii: in albis granis quae cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In verecundia, in malo passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicae passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiae salutaris crux habeat, pandit. Licet sint magna, quae exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quae divini oculi soli vident. Confessionem vivificae crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiae videre, vel etiam miracula quae ipsi Ecclesiae sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitae invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat. Turris est expugnabilis praedicatorum constantia, quae ad defendenda fidei aedificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis praecedentium suam confirmant praedicationem, etiam, miraculorum dona, quibus praedicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animae facilius pervenitur. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic praedicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: propter fortitudinem et propter excelsam coelestium gaudiorum contemplationem. Vel, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud praedicatores, propter aliud, propter aliud, propter aliud vocantur. sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiae, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra haereticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quae omnia a praelatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus. Multis figuris eadem Ecclesiae mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. igitur praedicatores de duobus populis, qui dicuntur quia occulta proficiunt. quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiae trajiciunt: quia vitalem flatum, aeterna gaudia praedicando, ministrant, et cibos doctrinae. quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt quia acute, quae sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. quia eamdem fidem, eadem sacramenta praedicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Et quia Ecclesia per singula talis est. id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogae, quae in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiae, quae vel de Judaeis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Non solum in electioribus membris, quae enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur. GREG. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. fide, opere, alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. mons Phoenicis, Hebraïce interpretatur Graece unde supra, Dum praedicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. Amana mons est Ciliciae, Sanir et Hermon montes Judaeae, in quibus leones habitant, per quos daemones notantur, qui contra nos saeviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur saevitia. Per haereticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriae confert coronam. propter superbiam, vel violentiam. propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. nomine superba infidelium corda designantur. Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia praeparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in praelatis et in subditis video. etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiae, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiae, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quae continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: etc. Id est suavissima fama fidei dispersae per totum orbem, latior est quam lex patrum, quae in sola Judaea coangustaretur. Id est, super omnia bona opera, quae faciunt improbi, quae etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quae fuerunt figura horum. Superius per doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulae sententiae multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in et hoc id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo praecedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: I Thess. 5.. Supra nomine infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen praeparantur: Vocabulo facta justorum notantur, quae foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quae per homines fiunt opera, comparantur; quae vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiae membra Dominus sigillatim praedicavit, etiam quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quae non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et id est opera justitiae, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quae vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsae singulis rebus pretiosis coaequare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsae commendatio sit captabilior illi alii sponsae, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Quia Ecclesia, quae fontis nomine designatur, primum parva in Judaea, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. quia illa parva Ecclesia de Judaeis adjuta fonte paradisum emisit ex se. quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur. Id est fructus horti, scilicet opera quae post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. divinam gratiam, Dominicam passionem, charitatem exprimit. Cyprus est in Aegypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinae gratiae benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicae passionis et imitatio. Conjungitur ergo cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. est redolens et calens, et significat charitatem. est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos. Fistula quae et arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quae ad curandas viscerum molestias valet, quae pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quae humiles spiritu significat, quae Dominicae passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinae usum fistulae duplo praestans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicae passionis oritur nobis despectus nostrae virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam praedicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quae alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Aloe non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina coelestis, quae plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: quia eadem doctrina Ecclesiae, et est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et est propter occulta mysteria quae solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. propter divina eloquia, quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris procedunt, atque in vitam aeternam ducunt. id est, de ipsa Ecclesia, quae et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam. Et cum talis sit hortus, id est, discede vel impugna. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In mundi adversa; in blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. permittentis est, non imperantis. Alter vexando, alter recreando. id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiae suae et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suae suavitatis satiabit.
Copyright information for VulgGlossa